English version Italiano magyar változat
nyil Nyitólap
nyil Katolikus Lexikon
nyil Könyvtár

Ajánló
Csaladjaink.hu
Katolikus Karitász
Liturgia.hu
Magyar Kurír
Új Ember
Vatikáni Rádió
Virtuális Plébánia
Szent István Rádió, Eger
Mária Rádió
nyil Katolikus média bővebben


Hungarorum gens

II. János Pál pápa
A magyarországi egyházmegyék határainak rendezéséről szóló apostoli konstitúciója latin nyelven
1993. május 30.


IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI
ad perpetuam rei memoriam.

Hungarorum gens, quae, ducente Sancto Stephano Primo Rege, Beata Virgine Maria auxiliante, "Magna Domina Hungarorum", firme in fide catholica egit radices, hodie, cum Ecclesia per Pentecostes mysterium sanctificatur, dono accipit novam suarum ecclesialium communitatum dispositionem.

Namque Conferentia Episcopalis Hungarica, cupiens votis Concilii Oecumenici Vaticani II obsecundare, quod attinet ad aptiorem circumscriptionum ecclesiasticarum compositionem, opus suscepit novo ordine, gradatim ac progrediente ratione Provincias ecclesiasticas et dioeceses disponendi, naviter adiuta a Venerabili Fratre Angelo Acerbi, Archiepiscopo Titulari Zellensi. Quo in opere absolvendo hoc semper fuit propositum, ut in unaquaque dioecesi magis perspicua Ecclesiae natura pateret, atque Episcopus apte et efficaciter munera sua explere posset, prout religiosae, spirituales ac morales necessitates, necnon societatis et culturae mutationes, quae hodie in cursu sunt, magis magisque postulant.

Attente igitur propositionibus perpensis Nobis exhibitis, cognito voto Nuntii Apostolici, quem supra memoravimus, audito consilio Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis, ea quae sequuntur statuimus:

Latini ritus Hierarchia in Hungária in posterum quattuor provinciis ecclesiasticis constabit, videlicet: I. Strigoniensi- Budapestinensi; II. Colocensi-Kecskemetensi; III. Agriensi; IV. Veszprimiensi.

Praeterea abbatia territoriális S. Martini in Monte Pannoniae immediate subiecta Sanctae Sedi remanebit.

I.    Provincia Strigoniensis-Budapestinensis (vetere nomine Strigoniensis appellata) constituetur sede metropolitana Strigoniensi-Budapestinensi, necnon suffraganeis dioecesibus Iaurinensi, Albae Regalensis, Haidudoroghensi.

Archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis, quae prima exsistit in Hungária sedes, cuius metropolitana ecclesia, Basilica Primatialis sub titulis Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae et S. Adalberti Episcopi et Martyris in urbe Esztergom sita est, concathedralis basilica autem sub titulo S. Stephani Regis in urbe Budapest est posita, hoc modo instituetur: fines urbis Budapest, qui usque adhuc in tres partes dividuntur exstantes in dicione archidioecesis Strigoniensis et dioecesium Vaciensis ac Albae Regalensis, sub dicione archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis positi erunt excepto districtu Csepel, qui remanebit sub iurisdictione Episcopi Albae Regalensis. Accipiet a dioecesi Albae Regalensis insulam Szentendre, pagos Dunabogdány, Pilisszentlászló, Tahitótfalu, Leányfalu, Pomáz, Budakalász, Budakalász-Szentistvántelep, Csobánka, Üröm, Pilisborosjenő, Nagykovácsi, Pilisszentkereszt. Cedet dioecesi Vaciensi paroecias in comitatibus Nógrád et Pest sitas ad septemtrionem Danubii. Cedet dioecesi Albae Regalensis oppidum Budaörs et vicos Budajenő, Telki. Cedet dioecesi Iaurinensi regionem Szigetköz.

Dioecesis Iaurinensis, cuius ecclesia cathedralis sub titulo Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae in urbe Győr sita est, hoc modo mutabitur: accipiet regionem Szigetköz ab archidioecesi Strigoniensi-Budapestinensi. Accipiet vicos Bársonyos, Kajárpéc, Tárkány, et Tényő ab abbatia territoriali S. Martini in Monte Pannoniae. Amplectetur vicum Bakonysárkány a dioecesi Albae Regalensis. Cedet dioecesi Albae Regalensis paroecias in parte dioecesis orientali iacentes: Bokod (cum filia Dad), Kecskéd, Kömlőd, Környe, Oroszlány, Tatabánya-Alsógalla, Tatabánya- Bánhida, Tatabánya-Felsőgalla, Tatabánya-Óváros, Várgesztes, Vértessomló, Vértesszőlős. Tradet vicos Győrasszonyfa, Táp et Tápszentmiklós abbatiae territoriali S. Martini in Monte Pannoniae.

Dioecesis Albae Regalensis hoc modo disponetur: ecclesiam cathedralem (basilicam minorem) habet sub titulo S. Stephani Confessoris, Protoregis Hungáriáé, in urbe Székesfehérvár sitam. Cedet archidioecesi Strigoniensi-Budapestinensi paroecias in urbe Budapest positas - excepto districtu Csepel - eidemque tradet insulam Szentendre, pagos Dunabogdány, Pilisszentlászló, Tahitótfalu, Leányfalu, Pomáz, Budakalász, Budakalász- Szentistvántelep, Csobánka, Üröm, Pilisborosjenő, Nagykovácsi, Pilisszentkereszt. Tradet vicum Inota dioecesi Veszprimiensi, vicum Bakonysárkány dioecesi Iaurinensi, atque vicum Hard dioecesi Quinque Ecclesiensi. Accipiet vero: ab archidioecesi Strigoniensi-Budapestinensi oppidum Budaörs et vicos Budajenő, Telki; a dioecesi Iaurinensi partes orientales Bokod (cum filia Dad), Kecskéd, Kömlőd, Környe, Oroszlány, Tatabánya-Alsógalla, Tatabánya-Bánhida, Tatabánya-Felsőgalla, Tatabánya-Óváros, Várgesztes, Vértessomló, Vértesszőlős; ab archidioecesi Veszprimiensi partes in comitatu Fejér iacentes: Balatonbozsok, Dég, Enying, Középbogárd, Lajoskomárom, Lepsény, Mátyásdomb, Mezőkomárom, Mezőszentgyörgy, Mezőszilas, Szabadhidvég.

Dioecesis Haidudoroghensis, ritus Byzantini, cuius ecclesia cathedralis sub titulo Praesentationis Beatae Mariae Virginis in urbe Hajdudorog sita est, et Exarchátus Apostolicus Miscolcensis, eiusdem ritus, non mutantur.

Abbatia territoriális S. Martini in Monte Pannoniae, quae basilicam habet sub titulo S. Martini in Monte Pannoniae, comprehendet abbatiam Bakonybél, vicos Bakonypéterd, Győr-Győrszentiván, Győr-Kismegyer, Győr-Ménfőcsanak, Lázi, Nyalka, Pannonhalma, Ravazd, Tarjánpuszta, Veszprém-varsány et Vének. Accipiet vicos Gyórasszonyfa, Táp et Tápszentmiklós a dioecesi Iaurinensi. Cedet vicos Bársonyos, Kajárpéc, Tárkány et Tényő dioecesi Iaurinensi.

II.    Provincia Colocensis-Kecskemetensis (vetere nomine Colocensis appellata) constituetur sede metropolitana Colocensi- Kecskemetensi, nec non suffraganeis dioecesibus Szegediensi- Csanadiensi et Quinque Ecclesiensi.

Archidioecesis Colocensis-Kecskemetensis, cuius metropolitana ecclesìa sub titulo Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae in urbe Colocia sita est, ecclesia autem concathedralis sub titulo Ascensionis Domini Nostri in urbe Kecskemét est posita, comprehendet integrum comitatum Bács- Kiskun, cuius unam partem recipiet quae includit urbem Kecskemét a dioecesi Vaciensi, et pagos Dávod, Püspökpuszta, Dunafalva, Homorúd, Sárhát, Sárosd, Szabadságpuszta et Riha-Élesd a dioecesi Quinque Ecclesiensi ei tributos. Cedet vicum Bogyiszló dioecesi Quinque Ecclesiensi.

Dioecesis Szegediensis-Csanadiensis, cuius ecclesia cathedralis sub titulo Magnae Dominae Hungarorum in urbe Szeged sita est, constabit ex integro comitatu Békés et toto comitatu Csongrád, cuius unam partem hanc urbem includentem recipiet a dioecesi Vaciensi; praeterea recipiet aliquas partes meridionales comitatus Jász-Nagykun-Szolnok, videlicet Kunszentmárton I, Kunszentmárton II, Mesterszállás, Kuncsorba, Turkeve ab archidioecesi Agriensi traditas; atque Mezőtúr, Mezőhék, Kungyalu a dioecesi Vaciensi provenientes. Cedet dioecesi Debrecenensi- Nyiregyhazanae, noviter conditae, partem dioecesis, in comitatu Hajdu-Bihar comprehensam.

Dioecesis Quinque Ecclesiensis, cuius ecclesia cathedralis (basilica minor) sub titulo SS. Apostolorum Petri et Pauli in urbe Pécs sita est, sibi sumet vicos Bogyiszló ab archidioecesi Colocensi-Kecskemetensi et Hard a dioecesi Albae Regalensis, simul tradet archidioecesi Colocensi-Kecskemetensi pagos Dávod, Püspökpuszta, Dunafalva, Homorúd, Sárhát, Sárosd, Szabadságpuszta et Riha-Élesd.

III.    Provincia Agriensis constituetur sede metropolitana Agriensi, nec non suffraganeis dioecesibus Vaciensi et Debrecenensi-Nyiregyhazana, noviter erecta.

Archidioecesis Agriensis, cuius metropolitana ecclesia (basilica minor) sub titulis Immaculatae Conceptionis atque SS. Michaelis Archangeli et Ioannis Apostoli Evangélistáé in urbe Eger sita est, tradet orientalem territorii regionem dioecesi Debrecenensi-Nyiregyhazanae noviter erectae, videlicet: comitatum Szabolcs-Szatmár-Bereg et partem comitatus Hajdú-Bihar usque adhuc ad eam pertinentem. Praeterea tradet dioecesi Vaciensi paroecias in comitatu Nógrád sitas atque paroecias Kunszentmárton I, Kunszentmárton II, Mesterszállás, Kuncsorba, Túrkeve, Bucsa et Dévaványa dioecesi Szegediensi-Csanadiensi. Accipiet vicum Jánoshida a dioecesi Vaciensi.

Dioecesis Vaciensis, cuius ecclesia cathedralis sub titulis Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae et S. Michaelis Archangeli in urbe Vác sita est, sequenti mutatur ratione: cedet archidioecesi Strigoniensi-Budapestinensi paroecias in urbe Budapest positas; totam partem comitatus Bács-Kiskun, quae adhuc in eius dicione est, archidioecesi Colocensi-Kecskemetensi, atque totam partem comitatus Csongrád, usque adhuc in eius dicione, et paroecias trans fluvium Tisza sitas (Mezőtúr, Mezőhék, Kungyalu) dioecesi Szegediensi-Csanadiensi, vicum vero Jánoshida, archidioecesi Agriensi. Adnectuntur ei paroeciae a Danubio versus septemtrionem exsistentes quae usque adhuc sub iurisdictione archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis sunt et partes comitatus Nógrád quae usque adhuc ad archidioecesim Agriensem pertinebant.

Dioecesis Debrecenensis-Nyiregyhazana noviter erecta, cuius ecclesia cathedralis sub titulo S. Annae in urbe Debrecen est et ecclesia concathedralis sub titulo Magnae Dominae Hungarorum in urbe Nyíregyháza, componatur ex comitatibus Szabolcs-Szatmár- Bereg et Hajdú-Bihar, quorum prior usque adhuc in dicione archidioecesis Agriensis fuit et alter partim in dicione eiusdem archidioecesis et partim in dioecesi Szegediensi-Csanadiensi.

IV.    Provincia Veszprimiensis constituetur sede metropolitana Veszprimiensi, nec non suffraganeis dioecesibus Sabariensi et noviter erecta Kaposvarensi.

Archidioecesis Veszprimiensis, cuius metropolitana ecclesia sub titulo S. Michaelis Archangeli in urbe Veszprém sita est, componatur ex paroeciis in comitatu Veszprém exsistentibus, nec non pagis in comitatu Zala, qui iacent a vicis Zalavár- Zalaszabar-Orosztony-Kerecseny-Gelse-PölöskefŐ-Zalaszentbalázs- Börzönce - iis tamen exclusis - versus septemtrionem. Accipiet vicum Inota a dioecesi Albae Regalensis. Cedet dioecesi Kaposvarensi noviter conditae comitatum Somogy, partes comitatus Zala a vicis Zalavár-Zalaszabar-Orosztony-Kerecseny-Gelse- PölöskefŐ-Zalaszentbalázs-Börzönce - iis quidem inclusis - versus meridiem sitas et paroecias in comitatibus Tolna et Baranya iacentes. Cedet dioecesi Albae Regalensis paroecias in comitatu Fejér sitas, seu Balatonbozsok, Dég, Enying, Középbogárd, Lajoskomárom, Lepsény, Mátyásdomb, Mezőkomárom, Mezőszentgyörgy, Mezőszilas, Szabadhidvég.

Dioecesis Sabariensis, cuius ecclesia cathedralis sub titulo Visitationis Beatae Mariae Virginis in urbe Szombathely sita est, non mutatur.

Dioecesis noviter erecta Kaposvarensis, cuius ecclesia cathedralis sub titulo Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae in urbe Kaposvár sita est, constabit ex territorio seiuncto ab archidioecesi Veszprimiensi, id est, ex comitatu Somogy, ex partibus comitatuum Tolna et Baranya, ex parte comitatus Zala quae extenditur a vicis Zalavár-Zalaszabar-Orosztony-Kerecseny- Gelse-Pölöskefő-Zalaszentbalázs-Börzönce - iis quidem inclusis - versus meridionem.

Primatis Hungáriáé titulus unitus permanet antiquae sedi Strigoniensi, nunc Strigoniensi-Budapestinensi appellatae.

Ut uniuscuiusque novae dioecesis Pastori in ducendo regimine validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum instituatur.

Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem, praescripta iuris communis serventur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis.

Cum fas erit, selecti Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur.

Quod vero attinet ad novae uniuscuiusque dioecesis regimen, administrationem bonorum, dioecesani Administratoris "sede vacante" electionem, fidelium iura et onera, aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur.

Simul ac harum dioecesium erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent: ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi dioecesi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium.

Acta et documenta, quae ad novam unamquamque dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, quanto citius, ad eam dioecesim transmittantur ad quam, iuxta praedicta, eadem pertinebunt.

Ad haec omnia perficienda deputamus memoratum Venerabilem Fratrem Angelum Acerbi, in Hungária Apostolicum Nuntium, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, simul ac fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Iubemus denique singula et omnia hisce Apostolicis Litteris decreta plene sortiri vim suam tam nunc quam in posterum usque tempus, rebus quibusvis, etiam speciali mentione dignis, haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo primo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

Johannes Paulus


Napi evangelium
Én vagyok az élet kenyere.
  Jn 6,30-35

>>> Napi evangélium
Eseménynaptár


PPKE



Legyen a kezdőlapom!      Mozgó ünnepek 2021-ig (pdf)       Mobil változat       RSS       Impresszum