English version Italiano magyar változat
nyil Nyitólap
nyil Püspökök
nyil Katolikus Lexikon
nyil Könyvtár

Ajánló
Családjaink.hu
Katolikus Karitász
Liturgia.hu
Magyar Kurír
Új Ember
Vatikáni Rádió
Virtuális Plébánia
Szent Adalbert Központ
Szent István Rádió, Eger
Mária Rádió
Metanoia Videóstúdió
nyil Katolikus média bõvebben


PPKE


A szentmise állandó részei latinul

Letölthetõ változatok
pdf formátumban 1. kottával (~350 Kbyte)
pdf formátumban 2. (~107 Kbyte)
rtf formátumban kottával (~ 6MByte)


RITUS INITIALES INTROITUS

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

Amen.

Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei,

et communicátio Sancti Spíritus sit cum Omnibus vobis.

Et cum spíritu tuo.

Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.

Ideo precor beátam Mariam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam. Amen.

KYRIE

Kyrie, eléison.

Kyrie, eléison.

Christe, eléison.

Christe, eléison.

Kyrie, eléison.

Kyrie, eléison.

GLORIA

Glória in excélsis Deo et in terra pax homínibus bonae voluntátis. Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificámus te, grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam, Dómine Deus, Rex caeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe, Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris; qui tollis peccáta mundi, miserére nobis; qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram; qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus, Tu solus Dóminus, Tu solus Altíssimus, Iesu Christe, cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris. Amen.

COLLECTA


LITURGIA VERBI

LECTIO PRIMA - PSALMUS LECTIO
SECUNDA - ALLELUIA

EVANGELIUM

Dóminus vobíscum.

Et cum spíritu tuo.

Léctio sancti Evangélii secúndum N.

Glória tibi, Domine.

Verbum Dómini.

Laus tibi, Christe.

HOMILIA

CREDO

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sáecula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est.

Crucifíxus etiam pro nobis sub Póntio Piláto, passus et sepúltus est. Et resurréxit térfia die, secundum Scriptúras, et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris.

Et íterum ventúras est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:

qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam, et apostólicum Ecclésiam. Confiteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.

Et expécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sáeculi. Amen.

ORATIO UNIVERSALIS SEU ORATIO FIDELIUM


LITURGIA EUCHARISTICA

Benedíctus es, Dómine, Deus universi, quia de tua largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus, fructum terrae et óperis mánuum hóminum: ex quo nobis fiet panis vitae.

Benedíctus Deus in sáecula.

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus, fructum vitis et óperis mánuum hóminum, ex quo nobis fiet potus spiritális.

Benedíctus Deus in sáecula.

Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriarn nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiae suae sanctae.

ORATIO SUPER OBLATA

Amen.

PREX EUCHARISTICA II

Dóminus vobíscum

Et cum spíritu tuo.

Sursum corda.

Habémus ad Dóminum.

Grátias agámus Dómino Deo nostro.

Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi, sante Pater, semper et ubique grátias ágere per Filium dilectiónis tuae Iesum Christum, Verbum tuum, per quod cuncta fecísti: quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum. Qui voluntátem tuam adímplens et pópulum tibi sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret.

Et ídeo cum Angelis et Omnibus Sanctis glóriam tuam praedicámus, una voce dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.


Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis. Haec ergo dona, quaesumus, Spíritus tui rore sanctífica, ut nobis Corpus et † Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.

Qui cum Passióni voluntárie traderétur, accépit panem et grátias ágens fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Símili modo, postquam centum est, accípiens et cálicem, íterum grátias ágens dedit discípulis suis, dicens:

ACCÍPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Mystérium fídei.

Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confîtémur, donec vénias.

Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, tibi, Dómine, panem vitae et cálicem salútis offérimus, grátias agéntes, quia nos dignos habuisti astáre coram te et tibi ministráre.

Et súpplices deprecámur ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes a Spíritu Sancto congregémur in unum. Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. et univérso clero.

Meménto etiam fratrum nostrórum, qui in spe resurrectiónis dormiérunt, omniúmque in tua miseratióne defunctórum, et eos in lumen vultus tui admítte.

Omnium nostrum, quáesumus, miserére, ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María, beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis, qui tibi a sáeculo placuérunt, aetérnae vitae mereámur esse consórtes, et te laudémus et glorificémus per Fílium tuum Iesum Christum.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Amen.


PREX EUCHARISTICA III

Vere Sanctus es, Dómine, et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra, quia per Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Spíritus Sancti operánte virtúte, vivíficas et sanctíficas univérsa, et pópulum tibi congregáre non désinis, ut a solis ortu usque ad occásum oblátio munda offerátur nómini tuo.

Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur, ut haec múnera, quae tibi sacránda detúlimus, eódem Spíritu sanctificáre dignéris, ut Corpus et Sanguis fiant Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, cuius mandáto haec mystéria celebrémus. Ipse enim in qua nocte tradebätur accépit panem et tibi grátias agens benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Símili modo, postquam cenátum est, accípiens cálicem, et tibi grátias agens benedíxit, dedítque discípulis suis, dicens:

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI, NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM CONMEMORATIÓNEM.

Mystérium fídei.

Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Mémores ígitur, Dómine, eiúsdem Fílii tui salutíferae passiónis necnon mirábilis resurrectiónis et ascensiónis in caelum, sed et praestolántes álterum eius advéntum, offérimus tibi, grátias referéntes, hoc sacrifícium vivum et sanctum.

Réspice, quáesumus, in oblatiónem Ecclésiae tuae et, agnóscens Hóstiam, cuius voluísti immolatióne placári, concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur, Spíritu eius Sancto repléti, unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.

Ipse nos tibi perfíciat munus aetérnum, ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus, in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María, cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martýribus (cum sancto N.) (Sancto diei vel patrono) et ómnibus Sanctis, quorum intercessióne perpétuo apud te confídimus adiuvári.

Haec Hóstia nostrae reconciliatiónis profíciat, quáesumus, Dómine, ad totíus mundi pacem atque salútem. Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli órdine et univérso clero et omni pópulo acquisitiónis tuae.

Votis huius famíliae, quam tibi astáre voluísti, adésto propítius. Omnes filios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.

Fratres nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sáeculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo hona cuncta largíris. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia sáecula saeculórum.

Amen.


RITUS COMMUNIÓNIS

Praecéptis salutáribus móniti et divína institutióne formáti, audémus dícere:

PATER NOSTER

Pater noster, qui es in caelis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

Líbera nos, quáesumus, Dómine, ab Omnibus malis, da propítius pacem in diébus nostris, ut, ope misericórdiae tuae adiúti, et a peccáto simus semper Iíberi et ab omni perturbatióne secúri: exspectántes beátam spem et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christ.

Quia tuum est regnum, et potéstas, et glória in sáecula.

Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: “Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis”; ne respícias peccata nostra, sed fidem Ecclésiae tuae; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris. Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum.

Amen.

Pax Dómini sit semper vobíscum.

Et cum spíritu tuo.

AGNUS DEI

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, dona nobis pacem.

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanábitur ánima mea.

Corpus Christi.

Amen.

POSTCOMMUNIO

RITUS CONCLUSIONIS

Dóminus vobíscum.

Et cum spíritu tuo.

Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.

Amen.

Ite, missa est.

Deo grátias.






Napi evangelium
Ne félj, Mária! Hisz kegyelmet találtál Istennél! Mert íme, gyermeket fogansz méhedben és fiút szülsz, s Jézusnak fogod õt nevezni!
  Lk 1,26-38

>>> Napi evangélium
Eseménynaptár

2014. november 15. - december 31.
Az Ipolytölgyesi Szent Erzsébet Otthon lakóinak kiállítása


2014. december 20., szombat
Plébániai lelkinap


2014. december 20., szombat
Katona István jubileumi szentmiséje Tápiósülyön


2014. december 20., szombat
A székesfehérvári adventi udvar rendezvényei


2014. december 21., vasárnap
Orgonamegáldás Sopronszécsenyben


2014. december 21., vasárnap
Adventi gyertyagyújtás Gyõrben



PPKE



Legyen a kezdõlapom!      Mozgó ünnepek 2021-ig (pdf)       Mobil változat       RSS       Impresszum